Nicolaus Episcopus servus servorum Dei
ad perpetuam rei memoriam. /
Cum nulla fidelium conventio
sub aliquo religionis colore absque summi
(a) pontificis potestate fieri valeat:
ne conventus religiosarum Virginum, Viduarum, /
Bighinarum, Mantellatarum aut alique particulares ex hijs sub habitu et protectione ordinis beate
Marie Virginis de Monte Carmeli degentium
aut que in posterum /
offerentur absque apostolice auctoritatis
munimine vivere videantur:
harum tenore decernimus, ut
ordo prefatus ac eiusdem ordinjs Magister Generalis
et priores pro/vinciales circa prefatarum receptionem,
vite modum, admissionem et protectionem illis eiusdem et prorsus similibus privilegijs gaudeant quibus
ordines Predicatorum / et Heremitarum Santi Augustini gaudeant et utuntur.
Dummodo Virgines, Vidue, Bighine et Mantellate predicte continenter et honeste vivant ieiunentque, ac omnia / alia faciunt et observent
que virgines, vidue, bighine, et mantellate
ordinum predictorum continenter et honeste
viventes, secundum earum ordinationes et statuta, faciunt et observant.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
nostre constitutionis infringere
vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc at / temptare presumpserit
indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Petri et Pauli Apostolorum
eius se noverit incursurum.
Datum Rome apud Sanctum Petrum,
Anno Incarnationis dominice Anno millesimo quadrigentesimo quinquagesimo secundo, Nonis
Octobris Pontificatus nostri anno sexto.
P. de Noxeto.